monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 6, 22
X KAL. Iacobi Alphaei apostoli, et in Britannia sancti Albani martyris, qui tempore Diocletiani in Verolamio civitate, post verbera et tormenta acerba, capite plexus est: sed illo in terram cadente, oculi eius qui eum percussit, pariter ceciderunt: passus est cum illo etiam unus de militibus, eo quod eum ferire noluerit iussus, divino utique perterritus miraculo, quia viderat beatum martyrem sibi, dum ad coronam martyrii properaret, alveum omnis interpositi orando transmeabilem reddidisse. In civitate vero Nola natalis Paulini episcopi et confessoris, de quo Gregorius in libro Dialogorum narrat.